monumenta.ch > Ambrosius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 24
Sequitur versus septimus: Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. Futurae utique vitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur; haec enim vita quomodo dici potest, de qua scriptum est: Et in pulverem mortis deduxisti me ? Quam multi viventes in inferno sunt! Ipse Paulus cupiebat de corpore mortis huius liberari, qui vere concupivit salutare Dei, dicens: Dissolvi enim cupio, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium , quam voluntarium. Quomodo ergo vivit anima operta mortis involucro: aut quae est vita, quae in umbra est? In regione umbrae mortis sumus: abscondita est vita nostra, non libera; erit enim libera in regione vivorum, in qua fiduciam complacendi iustus assumit; ut placeat Domino in regione vivorum . Ibi ergo vivit anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit, nihil debitum poenae.